monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 16
Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. Qui aliquando a te fugi, ad te confugi. Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi , ut de illo diceretur in libro Iob: Tanquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram . Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur, Transierunt omnia tanquam umbra . Exime me de inimicis meis. Non ego hic inimicos homines cogito: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sed adversus quos? Adversus principes et potestates, rectores mundi. Cuius mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. Rectores mundi; sed cuius mundi? Tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino . Rectores mundi, tenebrarum harum, rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. Adversus rectores mundi tenebrarum harum; diabolum scilicet et angelos eius : non illius mundi rectores, de quo dicitur, Et mundus per eum factus est; sed illius mundi, de quo dicitur, Et mundus eum non cognovit . Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis; non Iuda, sed qui implevit Iudam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Iudas, et intravit in eum satanas : ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Iudas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad iudicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit . Non malum est quod datur, sed bonum malo in iudicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo 'exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi .' Quo enim fugerem? 'Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades.' Quid ergo restat? 'Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris;' id est, ut spe habitem in finem saeculi: 'etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua' . 'Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.'